

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 3: Versus 30
Illum oportet crescere.Gaudeo ad vocem sponsi. Ille sponsus crescet, id est invenietur esse Christus, qui putabatur propheta. Ego minuar, quia ejus propheta inveniar, qui Christus putabar.Illum oportet crescere.Id est exaltari, id est dum peccata dimittit, gratiam dat, in quo gloria ejus quae in se semper est perfecta, crescit in hominem, dum eam homo plus videt et habet. Homo minuitur qui ante in se gloriabatur, dummodo peccata confitetur, et accipit quod ille dat. Cui rei attestatur passio utriusque: Christus in cruce exaltatur, Joannes capite minuitur. Attestatur et creatura. Joannes natus est decrescentibus diebus, Christus vero crescentibus.